sábado, 2 de diciembre de 2017

De proeliō Curtracensī

Vbicumque lingua latīna exerceātur, ibi optima Latinitas.

 Quarē a vobis, cari sodāles, humiliter precor ut Ovidios Senecas, Quintiliānos omnemque grammaticōrum turbam paulisper intermittere sinātis et aliō cogitatiōnes transferre permittātis. Mihi cordī est in postremō huius annī coetū legere fragmentum a presbytero Adā de Vsk scriptum de bellō Flandricō quod ineunte XIV saeculō susceptum est a rege Francōrum Carolo IV (idem qui  Pulcher nominātus) contra Flandricos vel Flemyngos. Eō proelio quod apud Curtrācum (Courtray) gestum est Robertus de Artois, Petrus Flote el aliī proceres Francōrum cecidērunt.

 Sunt quaedam haud facilia et nonnulla obscuriōra – confiteor- sed plerāque simplicia et quae cursim et domī et in conciliō legī posse credō. Si tempus vobis deest ad labōrem implendum, minimē curētis: improvīsō legere sine damnō et hilarē quoque possumus.  Hic est textus: De proeliō Curtracensī



Deinde -ut iam moris est nostrō conventiculō- ad res leviōres tractandas procedere aequum est. Decrēvī enim ut quisque sodālis ad ceteros per orbem quattuor vel quinque aenigmata propōnat ex iis quae a quodam Caeliō Firmiānō Symphosiō circā quartum saeculum aut composita aut saltem collecta sunt. Hic auctor ignotissimus est et de cuius vitā ne noster doctissimus quidem Iosēphus quam minimam notitiam afferre poterit. Aenigmata tantum nominātim commissa perscrutanda a nobis esse debent, ne quisquam solutiōnes fortē aut dolō praesciat. Etiam aliquot indicia ad sodāles adiuvandos excogitāta habere debēmus. Haec est pagina et haec assignatiō :


Aenygmata ex I ad X: Laurentius Gallaicus
Aenygmata ex XI ad XX: Lucia
Aenygmata ex XXI ad XXX: Paloma
Aenygmata ex XXXI ad XL: Iosēphus
Aenygmata ex XLI ad L: Belén
Aenygmata ex LI ad LX: Ferdinandus Maximiliānus
Aenygmata ex LXI ad LXX: Si quis alius


Salūtem plurimam! Venīte quam frequentissimē!

A.D. XVIII KAL. IANVARIAS
IN OPPIDŌ PADRONENSĪ

IN LYCEŌ ‘CAMILO JOSÉ CELA’

No hay comentarios:

Publicar un comentario