domingo, 2 de julio de 2017

DE NVGIS GRAMMATICIS

     In coetu postridie Kal. Iun. habito turba grammaticorum latinogallaicorum ad nonullas litterarum quaestiones tractandas convenit. Praefuit colloquio Lucia Puentes (singulis diebus contionalibus unus e sodalibus praeest ita ut per orbem omnibus praesidentibus annus completus sit), quae de certis locis ab Aulo Gellio scriptis disserere proposuit. Interfuerunt quoque Laurentius Gallaicus, Iosephus, Belén Trobajo, Paloma Suárez et Ferdinandus Maximilianus.

       Inter multa alia sermones aluit alacres ille locus in quo Gellius hos versus a poeta Caecilio scriptos exponit:

nam hi sunt inimici pessumi, fronte hilaro, corde tristi
quos neque ut adprendas neque uti dimittas scias


          Cum quidam homo grammaticus (ut narrat Gellius) iuncturam 'fronte hilaro' severe reprobavisset et Caecilium inmanissimo soloecismo notavisset, ipse Gellius veterum auctoritates eodem virili genere utentes memoravit, ut Cato Maior, qui et 'aequo fronte' et 'recto' in quinto libro Originum usus est. Sed grammaticus non a vetere et praestantissimo auctore se convictum declaravit et rationem (vel analogiam vel proportionem) Aulum Gellium poposcit, qui, inritatus, regulam falsam sciens enuntiavit his fere verbis:

Omnia vocabula in -ons finita generis masculini sunt
si in genetivo casu in -ntis finiuntur, ut mons, pons, fons

          Cum grammaticus huic regulae dissentiret, affirmans plura alia verba consimilia esse quae non sint generis masculini sed nullum eorum statim adduxisset, Gellius ei XXX dies indixit ad indagandum vocabulum ut unum saltem inveniret. 

          Sed hi XXX dies iam duo milia abhinc annorum acti sunt et noster grammaticus ne unum quidem verbum adhuc adferre potuit ad infirmandam regulam. Qua de causa Aulus Gellius suam propriam regulam falsam esse affirmavit? Potes tu Manibus nostri grammatici opem ferre ut finem requirendi faciant et, sedati, inter tristes umbras tandem requiescere possint?

                    Ponte  magnō,  monte altō,  fonte purō sed __________  ____


No hay comentarios:

Publicar un comentario