Vbicumque
lingua latīna exerceātur, ibi optima Latinitas.
Quarē a vobis, cari sodāles, humiliter precor
ut Ovidios Senecas, Quintiliānos omnemque grammaticōrum turbam paulisper
intermittere sinātis et aliō cogitatiōnes transferre permittātis. Mihi cordī
est in postremō huius annī coetū legere fragmentum a presbytero Adā de Vsk scriptum de bellō Flandricō quod ineunte
XIV saeculō susceptum est a rege Francōrum Carolo IV (idem qui Pulcher nominātus) contra Flandricos vel
Flemyngos. Eō proelio quod apud Curtrācum (Courtray) gestum est Robertus de
Artois, Petrus Flote el aliī proceres Francōrum cecidērunt.
Sunt
quaedam haud facilia et nonnulla obscuriōra – confiteor- sed plerāque simplicia
et quae cursim et domī et in conciliō legī posse credō. Si tempus vobis deest
ad labōrem implendum, minimē curētis: improvīsō legere sine damnō et hilarē
quoque possumus. Hic est textus: De proeliō Curtracensī
Deinde -ut iam moris est nostrō conventiculō- ad
res leviōres tractandas procedere aequum est. Decrēvī enim ut quisque sodālis
ad ceteros per orbem quattuor vel
quinque aenigmata propōnat ex iis quae
a quodam Caeliō Firmiānō Symphosiō circā quartum saeculum aut composita aut
saltem collecta sunt. Hic auctor ignotissimus est et de cuius vitā ne noster
doctissimus quidem Iosēphus quam minimam notitiam afferre poterit. Aenigmata tantum
nominātim commissa perscrutanda a nobis esse debent, ne quisquam solutiōnes
fortē aut dolō praesciat. Etiam aliquot indicia ad sodāles adiuvandos
excogitāta habere debēmus. Haec est pagina et haec assignatiō :
Aenygmata ex I ad X: Laurentius
Gallaicus
Aenygmata ex XI ad XX: Lucia
Aenygmata ex XXI ad XXX: Paloma
Aenygmata ex XXXI ad XL: Iosēphus
Aenygmata ex XLI ad L: Belén
Aenygmata ex LI ad LX: Ferdinandus Maximiliānus
Aenygmata ex LXI ad LXX: Si quis alius
Salūtem plurimam! Venīte quam frequentissimē!
A.D. XVIII
KAL. IANVARIAS
IN OPPIDŌ PADRONENSĪ
IN LYCEŌ ‘CAMILO JOSÉ CELA’